# ad Nationes 1.7_1

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.7_1

VII. [1] "Vnde ergo", inquitis, "tantum de uobis Famae licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum?" Quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde uobis de fide Famae? [2] Nonne haec est Fama malum, quo non aliud uelocius ullum? Cur malum, si uera semper sit? Non mendacio plurimum? Quae ne tum quidem, cum uera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa ueris intexat adiciens detrahens uarietate confundens. [3] Quid, quod ea condicio illi, ut nonnisi quod mentitur perseueret? Tamdiu enim uiuit quamdiu non probat quicquam, siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, nec quisquam dicit uerbi gratia: "hoc Romae aiunt factum," aut: "fama est illum prouinciam sortitum," sed: "ille prouinciam sortitus est," et: "hoc factum est Romae." [4] Nemo Famam nominat nisi incertus, quia nemo fit fama sed conscientia certus; nemo Famae credit nisi stultus, quia sapiens non credit incerto.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
