# ad Nationes 1.7_19

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.7_19

[19] Quod sciam, et conuersatio notior facta est: scitis et dies conuentuum nostrorum; itaque et obsidemur et oppri mimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. [20] Quis umquam tamen semeso cadaueri superuenit? Quis in cruentato pane uestigia dentium deprehendit? Quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognouit? [21] Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quales et opprimimur, possumus et omnino non extrahi: quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine ipso aut uendit aut redimit?

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
