Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.7_9
Not analysed yet
[9] "Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris." [10] Igitur aetati nostrae nondum anni CC. Tot iniqui interea, tot cruces diuinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, �et adhuc Christianis sola Fama decernit! [11] Habet quidem grande fundamentum de uitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. Quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem oportuni estis; facilius denique falso malo quam uero bono creditur. [12] Si quem tamen apud uos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam Famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset Fama in uulgus et ita in totum orbem dari. [13] Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum uel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur, quanto magis talium, quae prodita non uitarent interim humana animaduersione praesentaneum iudicium? [14] Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Porro extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria omnem arbitrum extraneum caueant, nisi si inlicita minus spernunt? Atquin extraneis tam onerare quam confingere magis competit. [15] "At domesticorum curiositas furata est per rimulas et cauernas." Quid, cum domestici eos uobis, prodentes omnes? A nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpat? Non potuerit continere, quod horruit mens, quod expauit oculus. [16] Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestit, et ille, qui audiit, et non uidere curauit, siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. [17] "Tunc", inquitis, "primo delatum, et exhibitum est; auditum, et inspectum est, atque exinde famae commendatum." Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est, quod semper admittitur; nisi si desiuimus iam talia factitare. [18] Atquin et idem uocamur, et in isdem deputamur et de die redundamus: quod plures, hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente materia; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum?