# ad Nationes 2.10_1

Tertullian, ad Nationes, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.10_1

X. [1] Ad foediora festino. Non puduit auctores uestros de Larentina, palam facere. Scortum haec meritorium fuit, siue dum Romuli nutrix et ideo lupa quia scortum, siue dum Herculis amica est, et iam mortui Herculis, id est iam dei. [2] Nam ferunt aedituum eius solum forte in aede calculis ludentem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse: [3] si ipse uicisset, cenulam et scortulum ex stipibus Herculis sumeret; si uero Hercules, id est manus altera, eadem Herculi exhiberet. [4] Vicit manus Herculis: id quoque potuit duodecim titulis eius adscribi. [5] Aedituus cenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit; cenat ignis, qui soluit et ipsius Herculis co. . . . . . omnia ara consumpsit. [6] Larentina in aede sola dormit; mulier de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur, somnio pati. [7] Eam de aede progredientem mane primo quidam adulescens, tertius quod aiunt Hercules, concupiscit, [8] ad se < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > id dictum sibi ab Hercule, utique < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > � centaur: non enim impune licui< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . heredem quoque scribit. [9] Mox illa prop< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > per Herculem fuerat insecuta agrum < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > diuinitatem et filiabus suis, quas et ipsas heredes . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > [10] diuina Larentina Romanorum numina digni< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . so la de tot uxoribus Herculi cara, sola enim diues < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > or Cerere, quae mortuo placuit!

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
