Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.11_1
Not analysed yet
XI. [1] Non tamen contenti eos deos asseuerare, qui uisi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata est, [2] umbras aliquas incorporales, inanimales et nomina de rebus efflagitantes deos sanciunt, diuidentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, [3] ut sit deus Conseuius quidam, qui con< . . . . . . >nibus concubitalibus praesit, et Fluuionia, quae infantem in utero nutriat; [4] hinc Vitumnus et Sentinus, per quem uiuiscat infans et sentiat primum; dehinc Diespiter qui puerum perducat ad partum [5] cum primig. . . . . . >et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae <. . . . . . . . ><. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >us dictae. [6] Peruerse natos <. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . recte uero Prosae Carmentis esse prouinciam [7] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >et ab effatu Farinus, et alius a loquendo . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >uem ad cauendum subministrat <. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >rix et Albana et una Runcinia. Mirum <. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >non esse prouisos! [8] Exinde et primi cibi sumendi potionisque capiendae Potina et Edula, et statuendi infantis Statina. [9] Ab adeundo Adeona, abeundo Abeona est. Domiducam et habent et deam <. . . . . . . . . . . . . . . . . . >e et malam, item uoluntatis Volumnium Voletamque. [10] Habent et Pauentinam pauoris, spei Veniliam, uoluptatis Volupiam, praestantiae Praestitiam; aeque ab actu Peragenorem, a consiliis Consum. [11] Est et Iuuenta nouorum togatorum, uirorum iam Fortuna barbata. [12] Si de nuptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus ordinata; sunt, pro pudor! et Mutunus et Tutunus et dea Pertunda et Subigus et Prema mater. [13] <. . . . . . >parcite, dei impudentes: luctantibus sponsis nemo interuenit; ipsi, quorum uotum est, foris gaudentes erubescunt.