# ad Nationes 2.12_26

Tertullian, ad Nationes, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.12_26

[26] Exstat apud litteras uestras usquequaque Saturni census. Legimus apud Cassium Seuerum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum, quiue alii antiquitatum canos collegerunt. [27] Nec fideliora uestigia eius quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post plurimas terras et Attica hospitia Italiae uel, ut tunc uocabatur, Oenotriae consedit, exceptus ab Iano siue Iane, ut Salii uocant. [28] Mons quem coluerat, Saturnius dictus, urbs quam depalauerat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Saturno uocabatur. [29] Tali teste terra, quae nunc dominatur orbi, etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. [30] Ita si homo Saturnus, procul dubio de homine, immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed cui parentes ignoti quidam, facile fuit illum eorum filium dici, quorum possumus omnes uideri. [31] Quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem uenerationis gratia appellet? An de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopi nato apparentes de caelo aduenisse dicuntur? [32] Proinde Saturnum, cum esset peregrinus, repentino ubique inoleuit caelitem dici; nam et uolgo generis incertos terrae filios iactitamus. [33] Nihil allego de statu antiquitatis, quo adeo rudes tunc agebant et oculi et mentes hominum, ut cuius libet noui uiri aspectu quasi diuino commouerentur, nedum et regis, et quidem primi.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
