# ad Nationes 2.12_34

Tertullian, ad Nationes, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.12_34

[34] Adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris conpendium praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec praetermittam potiora testimonia diuinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superiore debetur. [35] Ante enim Sibylla quam omnis litteratura uestra, illa scilicet Sibylla ueri Dei uera uates, de cuius uocabula daemoniorum uatibus induistis. [36] Ea senario uersu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus eius exponit: "Decima," inquit, "genitura hominum, ex quo cataclysmus prioribus accidit, regnauit Saturnus et Titan et Iapetus, Terrae et Caeli fortissimi filii." [37] Si qua ergo uel uestris auctoribus litterisue uestris superioribus, sed idcirco magis proximis, quoniam illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius probatum est homines fuisse. [38] Tenemus conpendium in ceteros originis praescriptionem, ne per singulos euagemur. Qualitas posteritatis a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena de terrenis; [39] gradus ad gradus comparantur; nuptiae, conceptus, natiuitates concurrunt; patriae sedes regna monumenta < . . . . . . . . . . . >. Qui natos non possunt negare, mortuos credant; qui mortuos confitentur, deos nonputent!

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
