Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.14_1
Not analysed yet
XIV. [1] Sed quoniam alios seorsum uolunt in diuinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter natiuos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. [2] De ipso quidem Hercule ea est summa responsionis, an dignus caelo et diuinitate; sic enim pro uo< . . . . . . . >meritis addicunt diuinitatem. [3] Si ob uirtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? Nonne ludo puniti, uel etiam ad< . . . . . . . . . >arenariae uilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias conficiunt? [4] Si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis peregrinitas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica uaccula, cuius et dorso uehebatur, et, si quando, ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? [5] Si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad inferos omnibus patere? [6] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >as plurimas <. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >ille Pompeius <. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >qui nec Ostia salua . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in unum angulum Byrsae Cartha< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >rre. Quo magis Scipio quam Hercules ob tot caedes diuinitati deputatur. [7] Adicite potius titulis Herculanis stupra uirginum, uxorum et fascias Omphales et ob decori pueri amissionem foede desertam militiam Argonautarum. [8] Adicite ad gloriam post turpitudinem illam etiam furias eius; adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt! [9] Qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum, qui uxoris ob lasciuiam uenenis circumuentus magis meruit id quam ut honesta morte moreretur, hunc uos de pyra in caelum subleuastis, ipsa facilitate qua et alium igni sed diuino confectum, qui pauca experientiae ingenia commentus dicebatur mortuos ad uitam recurasse. [10] Is, etsi Apollinis filius, tam homo quam Iouis nepos, Saturni pronepos, (�nisi habendus spurius ut incerto patre, ut Argiuus Socrates detulit �)quem expositum repertum, turpius Ioue educatum, canino scilicet ubere, hominem fuisse nemo negare potest, fulmine haustus est. [11] Malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, inuidus in artificem! [12] Sedenim Pindarus meritum eius non occultauit: cupiditatem et auaritiam lucri in eo canit iudicatam, qua quidem ille uiuos ad mortem, non mortuos rursus ad uitam, praeuaricatione uenalis medicinae agebat. [13] Dicitur etiam mater eius eodem casu obisse, merit< . . . . . . . . . . . . . >m< . . . . . . . . >bestiam ediderat, isdem quasi scalis ad caelum erupisse. [14] "Et tamen Athenienses sciunt eiusmodi deis sacrificare; nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant." Quasi non et ipsi Thesea suum adorarent, merito deum. Quidni, si conseruatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem obliuione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?