Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.17_14
Not analysed yet
[14] Atquin quomodo ob religionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis <. . . . . . . . >uideri possit, quod laesis potius deis auctum est? [15] Nisi fallor enim, omne regnum uel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro <. . . . . . . >bus et dei urbis. Nam eadem strages et moenium et templorum, eadem caedes et ciuium et sacerdotum, eadem rapina et profanorum et sacrorum. [16] Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde dei quot de gentibus triumphi manent. At simulacra captiua et utique senti< . . . . . . . . . . >os non amant. Sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur. [17] Itaque, quorum fastigium sacrilegio adultum est, non possunt uideri religionis meritis excreuisse, <. . . . . . . . . . . >nis siue laedendo creuerunt.