# ad Nationes 2.17_7-17_10

Tertullian, ad Nationes, 2.17_7 to 2.17_10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.17_7

[7] Misera aduersus fata non ualuit! Nec tamen tantum honoris Romani fatis decreuerunt, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae! [8] Si dei isti conferendi inperii potest< . . . . . . regnauit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto < . . . . . . . . . . . . . > regnauerunt, quibus etiam operati plerique traduntur? [9] Ita quib< . . . . . . . . . . dominos facit, et dediticius Admeti ciues Romanos imperio auget, dum liberalem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo circumuenit. Num timebat deus uerum constanter praenuntiare regno exc< . . . . . . . . . . . . >? [10] < . . . . . . . . . . . . . . . . > potestate regnandi qu< . . . > uelut in urbes suas tueri < . . . . . . > potuissent! Si Romanis praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerua non defendit uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit?

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
