# ad Nationes 2.1_1

Tertullian, ad Nationes, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.1_1

I. [1] Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi uobiscum defensio nostra desiderat, prouocans ipsam conscientiam uestram ad recensendum, an uere dei, ut uultis, an falso, ut scire non uultis. [2] Haec enim materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris tollatur, quo magis rei sitis. [3] Patent oculi nec uident; hiant aures nec audiunt, cor stupet saliens; nescit animus quod agnoscit! [4] Denique si tantam peruersitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos non negetis, iam hinc excidere fidem uerae diuinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum diuinum uideri iure possit. [5] Sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii erroris. Ingenti manu ueritas obsidetur, � et ipsa de sua uirtute secura est! [6] Quidni? Quemcumque uult, de ipsis aduersariis socios protectoresque sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
