Latin · ~4 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.1_9
Not analysed yet
[9] Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut poetas. [10] Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poetas uolutatur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptauerunt. [11] Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam ueritas collocanda? [12] In coniecturis? sed incerta conceptio est. In fabulis? sed foeda relatio est. In adoptionibus? sed <. . . . . . . >et municipalis adoptatio est. [13] Denique apud philosophos incerta, quia uaria; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiua omnia, quia uoluntaria. [14] Porro diuinitas, si ueram retractes, ea definitione est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passiuis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. [15] Ceterum quem deum credam? Quem suspicio aestimauit; quem historia iactauit quem ciuitas uoluit? Dignius multo neminem credam quam dubitandum aut pudendum aut adoptiuum!