# ad Nationes 2.2_1

Tertullian, ad Nationes, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.2_1

II. [1] Sed physico auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mira sapientia philosophorum, cuius infirmitatem prima haec contestatur uarietas opinionum, ueniens de ignorantia ueritatis. [2] Quis autem sapiens, expers ueritatis, qui ipsius sapientiae ac ueritatis patrem et dominum Deum ignoret? [3] Nam et diuina alias enuntiatio Solomonis: "Initium", inquit, "sapientiae metus in Deum". [4] Porro timoris origo notitia est: quis enim timebit, quod ignorat? Itaque � Deum timuerit, ignotio omnium, Deum omnium notitiam et ueritatem assecutus plenam atque perfectam sapientiam optinebit. [5] Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae literaturae inspiciendae diuinis quoque scripturis, ut antiquioribus, possint uideri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen alia expellant, probant sese aut non omnia dispexisse aut non omnibus credidisse�nam et alias ueritatis simplicitas per scrupulositatem humanam de fide nutat �, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse; [6] per quod in incertum abiit etiam quod inuenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio ueritatis.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
