# ad Nationes 2.6_1

Tertullian, ad Nationes, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.6_1

VI. [1] Age iam, conceditisne diuinitatem non modo non seruiliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? Ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid patitur umquam. [2] Ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur; confitetur et luna, quantum amiserit, cum resumit. [3] Iam maiora eius detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ullam partem credam, quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione temptatus est. [4] Fingite quaslibet rationes caelestium casuum, non uolet deus aut minor fieri aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam mentiuntur et ueritatem. [5] Num alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic uerius dixisse uideatur? non, qui uerius, is melius? [6] Ceterum cui res examinabitur, uerisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro carpi: igitur non deos, quae sub aliquo. [7] At si in isto erratur, melius est < . . . . . . > simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim si ad mythicum spectes, melius iam in physico mortalitas errat, eis diuinitatem adiudicando quae super hominem putat situ et ui et magnitudine et diuturnitate sentiri: quod enim super hominem, credas deo proximum.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
