Latin · ~5 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.7_1
Not analysed yet
VII. [1] Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum <. . . . . . . >mediocritati nostrae, an tanti de documentis diuinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cuius suo loco ratio reddetur. [2] Interim hos certe homines fuisse uel eo palam est quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. [3] Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis diuinitas erat, non utique talibus. [4] Ecce uos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum uestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque iustitia, uirtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solacio honoratis, contenti protalibus etiam inrideri peierantes, [5] at e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum, titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis ? [6] Ille autem conspector omnium, comprobator, immo <. . . >ctor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem uulgo prostituet, et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis dignitatibus habere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi dei? [7] Atquin horretis et auersamini uagos, exules, infirmos, debiles, sordide natos, inhoneste institutos; contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus �exarendis. Ridendum an irascendum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant?