# ad Nationes 2.7_8

Tertullian, ad Nationes, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.7_8

[8] Sedenim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem! [9] Nam quotiens misera uel turpia uel atrocia deorum exprobramus, allegatione poeticae licentiae ut fabulosa defenditis; [10] quotiens ultro siletur de eiusmodi, poeticam non modo non oneratis, sed insuper honora- tis, utique in necessariis artibus habetis: denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. [11] Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum ciuitate pellendum. [12] At cum recipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis uestris? [13] Igitur si creditis poetis, cur tales deos colitis? Si ideo colitis, quia non creditis poetis, cur laudem mendacibus fertis nec cauetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? Sane fides a poetis non exigenda. [14] Nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo noui, si, qui homines fuerunt, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur? [15] Non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaedam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si nihil tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit? [16] Cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosus adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? [17] Cur Herculeum polluctum mulieres Lanuuinae non gustant, si non mulierum causa periit? [18] Mentiuntur sane poetae, sed non ideo, quod talia gesserint, ue< . . . . . > homines � quas defuerint, nec quod non diuinas adscripserint foeditates diuinitatis, cum interim uobis credibilius uisum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
