# ad Nationes 2.9_1

Tertullian, ad Nationes, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/2.9_1

IX. [1] Haec secundum tripertitam dispositionem totius diuinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit uideri satis responsum de physico genere, de poetico, de gentili. [2] Sed quoniam omnis superstitio non iam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auctoritatem sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani erroris latitudo, immo silua caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus uitiisque ueritatem obumbrauit. [3] Sed et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos et electos. Tantam uanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant? [4] Nisi si Attico stupore recipere uoluerunt: nam et Athenis ara est inscripta: "ignotis deis." Colit ergo quis quod ignorat? [5] Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt nec electos desiderare, in quo etiam inreligiosi deprehenduntur: si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur, reprobi pronuntiantur.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
