Latin · ~2 min
2.5_2 to 2.5_3
Tertullian, ad Uxorem 2.5_2-5_3
Not analysed yet
[2] Nolite, inquit, margaritas uestras porcis iactare, ne conculcent eas et conuersi uos quoque euertant. Margaritae uestrae sunt etiam quotidianae conuersationis insignia. Quanto curaueris ea occultare, tanto suspectiora feceris et magis captanda gentili curiositati. [3] Latebisme tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu explodis, cum etiam per noctem exurgis oratum? Et non magiae aliquid uideberis operari? Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes? Et si sciuerit panem, non illum credet esse, qui dicitur?