# Adversus Hermogenem C13

Tertullian, Adversus Hermogenem, C13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C13

XIII. [1] Et quaeretur, quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt. Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia est <nisi> pessima. [2] Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed i a m tum duplex, id est malae et bonae naturae, et quaeretur iterum an in <eadem> bono et malo potuerit conuenire, luci et tenebris, dulci et amaro. [3] Aut si potuit utriusque diuersitas, boni et mali, concurrisse et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi inputentur, sed utraque species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus nec inuidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio; per quod probabitur manifeste materiae deseruisse.

---

Tertullian, Adversus Hermogenem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.herm.shtml.
