Latin
C30
Tertullian, Adversus Hermogenem C30
Not analysed yet
XXX. [1] Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere uidebuntur, Et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras abyssum spiritu m dei aquas nihil confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam diuisa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritu m super aquas, negauit confusionem substantiarum quarum demonstrando dispositionem demonstrauit etiam distinctionem. [2] Vanissimum denique ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum uocabulis informis adseueretur non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. [3] Uniforme etenim quod informe est, informe autem quod ex uarietate confusum est: unam habeat necesse est speciem quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia de quarum uocabulis intellegenda[s] esse<t>, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat; si aute m habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, <unde> agnoscitur?