# Adversus Hermogenem C33

Tertullian, Adversus Hermogenem, C33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C33

XXXIII. [1] Sed dum illam Hermogenes inter colores suos inuenit ---- inter scripturas enim dei inuenire non potuerit ---- satis est quod omnia et facta a deo constat et ex materia facta non constat; quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nihil innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas prouocata deficiat exhibitio materiae. Expedita summa est: nihil inuenio factum ni si ex nihilo, quia quod factum inuenio non fuisse cognosco. Etiam si quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, u t ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et uolatiles animae. Huiusmodi origin e s rerum ex his prolatarum potero materias appellare sed factas a deo et ipsas.

---

Tertullian, Adversus Hermogenem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.herm.shtml.
