Latin
C35
Tertullian, Adversus Hermogenem C35
Not analysed yet
XXXV. [1] De cetero uero statu[m] materiae etsi non est retractandum ----prius enim erat ut eam esse constaret ----,tamen ac si constiterit persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec reliqu us statu<s> consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. [2] 'Prima', inquit, 'facie uidetur nobis incorporalis esse materia, exquisita autem ratione recta inuenitur neque corporalis neque incorporalis.' Quae est ista ratio recta quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis <aut incorporalis> sit necesse est ----ut concedam interim esse aliquid incorporale, de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque ----; certe post corporale et incorporale nihil tertium. [3] Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit qu ae neque corporalem neque incorporalem materiam facit: ubi est? quale est? quid uocatur? quid describitur? quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiauit, nec corporalem materiam nec incorporalem.