Latin
C37
Tertullian, Adversus Hermogenem C37
Not analysed yet
XXXVII. [1] Nunc enim uideo te ad illam rursus rationem reuerti quae tibi nihil certi renuntiare consueuit. Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infer s materiam, ita nec bonam nec malam adlegas [s]et proinde superargumenta<n>s 'Si enim', inquis, 'esset bona, quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei; si esset natura mala, non accepisset translationem in melius nec quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in uacuum enim laborasset.' [2] Verba haec tua sunt quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium infer res. Sed quoniam de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractauimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse, aut bona<m> aut mala<m> aut tertium aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. [3] Rescind i s enim quod pronuntiasti nec bonam nec malam, quia, cum di cis: 'Si e sset bona, non desideraret componi a d eo,' mala<m> porten d is et cum adpon i s: 'Si esse[n]t mala natura, non admittere t in melius translationem,' bonam subostend i s. Atque ita et boni et mali adfinem constituisti [ei] quam nec bonam nec malam pronuntiasti. [4] Vt autem et argumentationem qua putasti te propositionem tuam confirmaturum retundam, oppono etiam illud: 'Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari? Quod bonum, non desiderat aut non optat aut non capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura fuisset, quare non potuerit a deo conuerti ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam conuertere ualeat in filios Abrahae?' [5] Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et subicis, a quo natura[m] materia e deuinci et edomari <in> melius <non> potuisset. Sed et quam hic non uis natura[m] malam, <malam> alibi te confessum nega b i s .