# Adversus Hermogenem C38

Tertullian, Adversus Hermogenem, C38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C38

XXXVIII. [1] De situ materiae id tracto quod et de modo, u t peruersitatem tuam traduca m . Subiacentem faci s deo materiam et utique locum <adsignas> illi qui sit in f ra deum. In loco ergo materia; si in loco, ergo intra locum; si intra locum, ergo determinatur a loco intra quem est; si determinatur, habet lineam extremam quam, quantum proprie pictor, agnosci s finem esse omni rei cuius linea extrema est. Non ergo erit infinita materia quae, dum in loco [quo] est, a loco determinatur et, dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur. [2] At tu infinitam facis dicens: 'Infinita est autem eo quod semper est'. [3] Et si qui dis c ip u lorum tuorum uoluerit argumentari, quasi infinita m ? aeuo, non modo corporis intellegi uelis, atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. 'Vnde,' inquis, 'nec tota fabricatur sed partes eius.' Adeo corpore infinita, non tempore est et obduceris corpore <e>am infinitam faciens, cum locum e i adscribens intra locum et extremam loci lineam includ i s. [4] Sed tamen cur non totam eam formauerit deus non scio, nisi qua <a>ut inualidus aut inuidus. Itaque [ut] dimidium eius quae non tota formata sit quaero, <ut> qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.

---

Tertullian, Adversus Hermogenem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.herm.shtml.
