# Adversus Hermogenem C39

Tertullian, Adversus Hermogenem, C39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C39

XXXIX. [1] Sit nunc definitiua, sicut rectius tibi uidetur, per demutationes suas et translationes, si t et comprehensibil i s, 'ut quae fabricatur,' inquis, 'a deo,' quia et conuertibilis et demutabilis et dispartibilis ---- 'Demutationes enim eius,' inquis, 'dispartibilem eam ostendunt' ----: et hic a lineis tuis excidisti quibus circa personam dei usus es praescribe<n>s deum ill a m non ex semetipso fecisse, quia in partes uenire non posset qui sit[a] aeternus et manens in aeuum ac per hoc immutabilis et indiuisibilis. Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pat i dispertitionem et demutationem, qua nec deus; in aeternitatis consortio posita participet cum ill o necesse est et uires et leges et condiciones aeternitatis. [2] A e que cum dicis: 'Partes autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dinoscatur,' utique eas partes intellegi uis quae ex illa prolatae sunt, quae hodie uidentur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando qu<a>e hodie uidentur aliter habeant quam pristina fuerunt?

---

Tertullian, Adversus Hermogenem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.herm.shtml.
