# Adversus Hermogenem C40

Tertullian, Adversus Hermogenem, C40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C40

XL. [1] Dicis in melius reformatam materiam, utique <de> deterioribus, et uis meliora deteriorum exemplarium ferre? Confusa res erat, nunc uero composita est, et uis ex compositis incomposita praeberi? [2] Nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis. Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit; nisi si qui putat in hac extructione mundi disposita<e> iam et compta<e> informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, [a]ut speculum sit mundus materiae? Cum ornamenti[s] nomine sit penes Graecos mundus, quomodo inornata<e> materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius ex par t ibus cognosci? [3] Certe ex illo tot o erit etiam hoc quod non uenit in deformationem (et supra edidisti non totam eam fabricatam). Igitur uel hoc rude et confu sum et incompositum non [in] potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari conuenit, cum a forma eius ex mutatione diuisa recesserunt.

---

Tertullian, Adversus Hermogenem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.herm.shtml.
