# Adversus Hermogenem C41

Tertullian, Adversus Hermogenem, C41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C41

XLI. [1] Reuertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. 'Inconditus et [in]confusus et turbulentus fuit materiae motus'; sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem oppon i s. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? Cum enim uis materiam nec bonam nec malam inducere, 'Igitur,' inquis, 'subiacens materia aequalis momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum uer g it.' Si aequalis momenti, iam non turbulentus nec caccabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, media m , quod aiunt, <a>gina<m> ten<ens> exin<de> librato impetu ferebatur. Haec inquies non est, haec turbulent<i>a et passiuitas non est, sed moderatio et modestia et iustitia m o tationis neutram <in> partem i ncl i n ant i s. Plane si h u c et illuc aut in alt erum magis procli n ar e t, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis et turbulentia e denotari mereretur. [2] Porro si neque ad bonum neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur, ut ex hoc quoque materia<m > determinabilem appare<a >t cuius motus [nec mala] nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum uer g ebat, int er utrumque ab utroque p en de bat et hoc nomine ab utroque determinabatur. [3] Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum. Materia enim, quae in loco erat, neque h u c neque illu c deuergens in loca non deuergebat in quibus erat bonum et malum. Dans autem locum bono et malo corporalia ea facis faciendo localia, quia quae locum habent prius est ut corporalia sint ---- denique incorporalia proprium locum non haberent nisi in corpore, cum corpori accedunt ----, <ad> bonum autem et malum non deuergen s materia ut a d corporalia aut localia non deuergebat. Bonum ergo et malum erras s i substantias esse uis; substantias enim facis quibus loca adsignas, loca autem adsignas, cum materiae motum ab utraque regione suspendis.

---

Tertullian, Adversus Hermogenem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.herm.shtml.
