# Adversus Hermogenem C42

Tertullian, Adversus Hermogenem, C42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C42

XLII. [1] Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent, at ego colligam singula et conferam. Inconditum adseueras motum materiae eamque adicis sectari informitatem, dehinc alibi, desiderare componi a deo. Desiderat formationem quae sectatur informitatem? Aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? [2] Non uis uideri deum aequari materiae et subicis habere illa<m> cum deo commun<ion>em. 'Impossibile enim,' inquis, 'non habentem illam commun e aliqu i d cum deo ornari eam ab ipso.' Atquin si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari ab ipso, pars scilicet dei per communionem, aut et deus poterat ornari a materia habendo cum illa aliquid et ipse commune; etiam in hoc necessitati subici<s> de um, si fuit aliquid in materia propter quod eam formare<t>. [3] Commune autem inter illos facis, quod a semetipsis moue<a>ntur et semper moueantur. Quid minus materiae quam deo adscribis? Totum consortium diuinitatis hoc erit, libertas et aeternitas motus. 'Sed deus composite, materi a incomposite mouentur.' Tamen diuinum proinde, motu proinde libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moueri quomodo deo non licuit.

---

Tertullian, Adversus Hermogenem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.herm.shtml.
