Latin
C43
Tertullian, Adversus Hermogenem C43
Not analysed yet
XLIII. [1] De motu et illud notauerim. Nam secundum ollae similitudinem 'Sic er a t', inquis, 'materiae motus antequam disponeretur, concretus inquietus inadprehensibilis prae nimietate certaminis,' dehinc subicis: 'Stetit autem in dei compositionem et [in]adprehensibilem habuit inconditum motum prae tarditate inconditi motus'. Supra certamen motu i adscribis, hic tarditatem. [2] Nam de natura materiae quotiens cadas, accipe. Supra dic i s: 'Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius nec de us aliquid compositionis adcommodasset illi; in uacuum enim laborasset.' Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam nec naturam eius a deo potuisse conuerti, horum immemor postea inferens: 'At ubi accepit compositionem a deo et ornata est, cessauit a natura'. Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est, et si per compositionem dei cessauit a natura mali, <a> natura cessauit. Ergo et mala fuit natura ante compositionem et desinere potuit a natura post reformationem.