Latin
C45
Tertullian, Adversus Hermogenem C45
Not analysed yet
XLV. [1] At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a deo factum apparente solummodo et adpropinquante materiae, quia nec materiam ullam nominauerunt, sed primo sophiam conditam, initi[ar]um uiarum in opera[m] ipsius, dehinc et sermonem prolatum per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil; denique sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu ipsius uniuersae uirtutes eorum. Hic est de i dextra et manus ambae per quas operatus est atque molitus est ----opera enim manuum tuarum, inquit, caeli ----,per quas et mensus est caelum et palmo terram. [2] No li ita deo adulari, ut uelis illum solo uisu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse et non propriis uiribus instit<u>isse. Sic enim et Hieremias commendat: Deus faciens terram in ualentia sua, parans orbem in intellegentia sua, et suo sensu extendit caelos. Haec sunt uires eius quibus enixus totum hoc condidit. Maior est gloria eius, si laborauit; denique septima die requieuit ab operibus, utrumque suo more. Aut si app<a>re<n>s so l ummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid, cum facere[t] desiit, rursus apparere et adpropinquare cessauit? Atquin magis apparere coepit et ubique conueniri deus ex quo factus est mundus. [3] Vides ergo quemadmodum operatione de i uniuersa cons is tu n t ualentia facientis terram, intellegentia parantis orbem et sensu extendentis caelum, non apparent i s solummodo nec adpropinquant i s sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam ualentiam sensum sermonem spiritum uirtutem,quae illi non er a nt necessaria, si apparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset. Haec autem sunt inuisibilia eius quae secundum aposto lum ab institutione mundi factis eius conspiciun tur ,n on materiae nescio quae sed sensualia ipsius; quis enim co gno uit sensum domini, de quo e x clamat: <O> profundum diuitiarum et sophiae, ut <in>inuentibilia iudicia eius et <in>inuestigabiles uiae eius! Qu i d haec magis sapiunt quam: ut ex nihilo omnia facta sunt! Quae nec inueniri nec inuestigari nisi soli deo possent, alioquin inuestigabilia <et inuentibilia>, si ex materia sunt inuestigata et [non] inuenta. [4] Igitur in quantum constit[u]it materiam nullam fuisse, ex hoc etiam, quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum proba[re]tur omnia a deo ex nihilo facta; nisi quod Hermogenes e un dem statum describend o materiae quo[d] est ipse, inconditum confusum turbulentum, a n cipitis et praecipitis et feruidi motus, document um artis suae d um ostendit, ipse <se> pinxit. Text edited by J. H. Waszink, 1956 . Scanned by Roger Pearse, Ipswich, 2003. Tertullian Christian Latin The Latin Library The Classics Page