Latin
1_1.19
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.19
Not analysed yet
VIII. [1] Itaque requirenda tempora praedicta et futurae nativitatis Christi et passionis eius et exterminii civitatis Hierusalem id est vastationis eius. Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo et destrui pinnaculum usque ad interitum. [2] Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Danielo; quibus computatis probabimus venisse eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex operationibus eius; quae proba<bi>mus et ex consequentibus quae post adventum eius futura adnuntiabantur, uti iam adimpleta omnia praecepta credamus. [3] Sic igitur de eo Daniel praedicavit, ut quando et quo in tempore gentes esset liberaturus ostenderet et quoniam post passionem ipsa civitas exterminari haberet. [4] Dicit enim sic: In primo anno sub Dario filio Assueri a semine Medorum qui regnavit super regnum Chaldaeorum ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem vidi in visione in principio volans et tetigit me quasi hora sacrificii vespertini et intellegere fecit me et locutus est mecum et dixit: Daniel, nunc exivi imbuere te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo. [5] Et ego veni ut adnuntiem tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in visione: septuaginta ebdomades breviatae sunt super plebem tuam et super civitatem sanctam, quoadusque inveteretur delictum et signentur peccata et exorentur iniustitiae et inducatur iustitia aeterna et [ut ]signetur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum. Et scies et percipies et intelleges: a profectione sermonis in integrando et aedificando Hierusalem usque ad Christum ducem ebdomades <septem et dimidia et ebdomades> sexaginta et duae et dimidia; et convertet et aedificabitur in latitudinem et convallationem et innovabuntur tempora. [6] Et post ebdomadas has sexaginta et duas <et dimidiam> exterminabitur unctio et non erit, et civitatem et sanctum exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in finem belli quod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis; ebdomada una et dimidia ebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto exsecratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hanc vastationem . [7] Animadvertamus igitur, terminum quomodo in vero praedicit LXX ebdomadas futuras; in quibus si reciperent eum, aedificabitur in latitudinem et longitudinem et innovabuntur tempora . [8] Providens autem deus quid esset futurum, quoniam non tantum non recipient eum verum et insequentur et tradent eum morti, et recapitulavit et dixit intra LX et II et dimidiam ebdomadas nasci illum et ungui sanctum sanctorum, ebdomades autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere et civitatem exterminari post I et dimidiam ebdomadam, quo scilicet VII et dimidia ebdomades completae sunt. Dicit enim sic: et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo [et concidentur sicut in cataclysmo ]et destrui pinnaculum usque ad interitum.