Latin · ~13 min
1_1.3
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.3
Not analysed yet
II. [1] Igitur gradum conseramus et summam quaestionis certis lineis terminemus. Cur etenim deus universitatis conditor mundi totius gubernator hominis plasmator universarum gentium sator legem per Moysen uni populo dedisse credatur et non omnibus gentibus adtribuisse dicatur? [2] Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret. Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis statutis temporibus observari praecepit, quando voluit et per quos voluit et sicut voluit. Namque in principio mundi ipsius Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis sufficeret, si esset custodita. [3] In hac enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est: Diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et: Diliges proximum tibi tamquam te, et: Non occides, non moechaberis, non fraudaberis, falsum testimonium non dices, honora patrem tuum et matrem, et: Alienum non concupisces . [4] Primordialis enim lex est data Adae et Evae in paradiso quasi matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate faciendo contra dei praeceptum; [5] a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris non clam degustassent, nec a conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum adseveranti diabolo participes efficerentur credendo ei quod similes dei essent futuri, atque ita nec deum offendissent ut patrem qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito non degustassent. [6] Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris fructu observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt. Eiusdem est enim postea superducere legem qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui ante iustos formare instituerat. [7] Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit, si is perficit qui coepit? Denique ante legem Moysei scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus custodiebatur. Nam unde Noe iustus inventus, si non illi naturalis legis iustitia praecedebat? Unde Abraham amicus dei deputatus, si non de aequitate et iustitia legis naturalis? Unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt qui sacrificia deo offerebant? [8] Sic etenim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore, posteaquam ab Aegypto excesserunt, post [intervallum] multorum temporum spatia. Denique post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. [9] Unde intellegimus dei legem iam ante Moysen nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo primum, sed antiquiorem primum in paradiso, post deinde patriarchis atque ita et Iudaeis certis temporibus datam quando voluit et certis temporibus reformatam, ut non iam ad Moysi legem ita adtendamus quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem quam certo tempore deus et gentibus exhibuit [et] repromissam per prophetas et in melius reformavit et praemonuit futurum, ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur.