# Adversus Iudaeos 1_1.33-35

Tertullian, Adversus Iudaeos, Lines 1_1.33-1_1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-iudaeos/1_1.33

[26] Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit Christus, ut supra memoravimus, evidenter propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Iesse, quod est Maria, et flos de radice ascendet et requiescet in illum spiritus dei: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus consilii et virtutis, spiritus timoris dei implebit illum . [27] Neque enim ulli hominum universitas spiritalium documentorum competebat nisi Christo, flori quidem ad gloriam ob gratiam adaequato, ex stirpe autem Iesse deputato per Mariam, scilicet inde censendam. Fuit enim de patria Bethleem et de domo David, sicuti apud Romanos in censu descripta est Maria ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam, [ut] qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem [esset] exhibiturus an venerit, [28] atque ita is homo qui talis ostenditur ipse erit Christus qui venit. De hoc enim propheta dicit: Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem, qui tamquam ovis ad victimam ductus est et tamquam agnus coram tondente se non aperuit os suum . Si neque contendit neque clamavit neque audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, Israelis fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non restinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest alius esse quam qui praedicabatur. [29] Oportet itaque actum Christi eius qui venit ad scripturarum regulam recognosci; duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis.
Sed de utroque titulo sic <sit> dispositum. Itaque specialiter dispungamus ordinem coeptum docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam: [30] Exclama, inquit, in vigore et ne peperceris, exalta ut tuba vocem tuam et adnuntia plebi meae facinora ipsorum et domui Iacob delicta eorum. Me de die in diem quaerunt et cognoscere vias meas cupiunt, quasi populus qui iustitiam fecerit et iudicium dei non reliquerit et reliqua  virtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium retribuet, ipse veniet et salvos faciet nos; tunc infirmi curabuntur et oculi caecorum videbunt et aures surdorum audient et mutorum linguae solventur et claudus saliet velut cervus et cetera. [31] Quae operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod non propter opera eum lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat.

---

Tertullian, Adversus Iudaeos. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.iudaeos.shtml.
