# Adversus Iudaeos 1_1.41-43

Tertullian, Adversus Iudaeos, Lines 1_1.41-1_1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-iudaeos/1_1.41

[11] Age nunc, si legisti penes prophetam in psalmis: Dominus regnavit a ligno, expecto quid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis et non Christum qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Proinde et Esaias: Quoniam puer, inquit, natus est vobis et datus est vobis filius; quid novum, si non de filio dei dicit?  Et datus est vobis cuius imperium [initium] factum est super humerum ipsius. [12] Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut + aliqua proprietate usus nova +? Sed solus novus rex aevorum Christus Iesus novam gloriam et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. De hoc enim ligno etiam deus per Hieremiam insinuat quod essetis dicturi: Venite, immittamus in pane eius lignum et conteramus eum a terra vivorum et nomen illius non memorabitur amplius . Utique in corpus eius lignum missum est. Sic enim Christus revelavit panem corpus suum appellans, cuius retro corpus in pane prophetes nuntiavit. [13] Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationes, satis iam poterit tibi facere vicesimus primus psalmus totam Christi continens passionem canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat: Salvum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. [14] Quam crucem nec ipse David passus est nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est.
Nunc si omnes istas interpretationes respuerit et inriserit duritia cordis vestri, probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non esset edicta qualis mors intellegatur per crucem evenisse nec alii deputandam fuisse passionem crucis quam cuius mors praedicabatur. [15] Nam mortem eius et passionem et sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem et dabo malos pro sepultura eius et divites pro morte eius, quia scelus non fecit nec dolus in ore eius inventus est; et deus voluit eximere a morte animam eius et cetera. [16] Dicit etiam adhuc: Sepultura eius sublata est e medio . Nec sepultus enim est nisi mortuus nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius. Denique subiungit: Propterea ipse multos in hereditatem habebit et multorum dividet spolia  quis alius nisi qui + natus + est, ut supra ostendimus?  pro eo quod tradita est in mortem anima eius . Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum post mortem, utique post resurrectionem, consecuturum. [17] Nam quod in passione eius accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit dominus: occidet sol media die et tenebrescet super terram dies luminis et convertam dies festos vestros in luctum et omnia cantica vestra in lamentationem et imponam super lumbos vestros saccum et super omne caput calvitium et ponam eum quasi luctum dilecti et eos qui cum illo quasi diem maeroris . [18] Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israelis ad vesperam agnum esset immolaturum, et hanc sollemnitatem diei huius id est paschae azymorum cum amaritudine manducaturos praecanebat et adiecit pascha esse domini id est passionem Christi, quod ita quoque adimpletum est, ut prima die azymorum interficeretis Christum. [19] Et ut prophetiae implerentur, properavit dies vesperam facere id est tenebras efficere, quae media die factae sunt, atque ita dies festos vestros convertit deus in luctum et cantica vestra in lamentationem. Post enim passionem Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit praedicata ante per spiritum sanctum.

---

Tertullian, Adversus Iudaeos. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.iudaeos.shtml.
