# Adversus Iudaeos 1_1.5-7

Tertullian, Adversus Iudaeos, Lines 1_1.5-1_1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-iudaeos/1_1.5

[10] Nec adimamus hanc dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta reformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medellam et circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse et sic amicos dei effectos. [11] Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit vel posteaquam deliquit, si purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum paradisi praefecit. [12] Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem eius Abel offerentem sibi sacrificia incircumcisum nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat non recte dividebat. [13] Noe quoque incircumcisum deus sed et non sabbatizantem de diluvio liberavit. Nam et Enoch iustissimum non circumcisum nec sabbatizantem de hoc mundo transtulit qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysis deo placere posse. [14] Melchisedech quoque summi dei sacerdos incircumcisus et non sabbatizans ad sacerdotium dei adlectus est. Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis iustitiae suae sine legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.
III. [1] "Sed Abraham, inquis, circumcisus est." Sed ante deo placuit quam circumcideretur nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius non in salutis praerogativam. Denique sequentes patriarchae incircumcisi fuerunt ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso revertenti de proelio panem et vinum obtulit incircumcisus. "Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde [inquit] occisionis maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit." [2] Atquin si salutem circumcisio omnimodo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinete. consideremus itaque, quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem huius praecepti condere in salutem. [3] Nam providens deus, quod hanc circumcisionem in signum non in salutem esset daturus populo Israeli, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis non aspernaretur populus videns exemplum istud in ducis filio iam celebratum. [4] Dari enim habebat circumcisio, sed in signum unde Israel in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur  secundum verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro extranei comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea et sicut custodiarium in cucumerario et quasi civitas quae expugnatur . [5] Cur ita? Quoniam subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me, et: Si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiant vos; manus enim vestrae sanguine plenae sunt, et: Vae gens peccatrix, populus plenus delictis, filii scelesti, dereliquistis dominum et ad indignationem provocastis sanctum Israelis.

---

Tertullian, Adversus Iudaeos. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.iudaeos.shtml.
