Latin · ~6 min
Lines 1_1.63-1_1.34
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.63-34
Not analysed yet
[11] Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum divinarum [intellegamus] et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione divina credantur expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo evenissent quae in adventu eius futura praedicabantur. [12] Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christum eius cernitis, quod prophetatum non audetis negare, quia et si negaretis statim vobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae . Nec poteritis in istam praedicationem magis David filium Solomonem vindicare quam Christum dei filium nec terminos terrae David filio promissos qui intra unicam Iudaeam regnavit quam Christo filio dei qui totum iam orbem evangelii sui radiis inluminavit. [13] Denique et thronus in aevum magis Christo dei filio competit quam Solomoni, temporali scilicet regi qui solo Israeli regnavit. Christum enim hodie invocant nationes quae eum non sciebant et populi hodie ad Christum confugiunt quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere quod vides fieri. [14] Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur; aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.
Edited by H. Tränkle, 1964. Transcribed by Roger Pearse, 2002
Tertullian Christian Latin The Latin Library The Classics Page