Latin · ~9 min
Book 2
Tertullian, Adversus Marcionem 2.13_1
Not analysed yet
13. [1] At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est iam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis vindicetur. [2] Ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est; quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, saevit, utique bono, non malo proficit. Denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. Non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari, iam sub adversario laborans. Nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile iam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere et custodire compelleret. [3] Ceterum tot illecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret quod impune contemneret? Quis custodiret quod sine periculo amitteret? Legis mali viam latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur, si nihil in illa timeretur? Horremus terribiles minas creatoris, et vix a malo avellimur. Quid, si nihil minaretur? Hanc iustitiam malum dices, quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit? Qualem oportet deum velles? qualem malles expediret? Sub quo delicta gauderent, cui diabolus illuderet? [4] Illum bonum iudicares deum qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et iuvandi et laedendi potens. Minus est tanturmnodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. De eiusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? [5] Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur qui utramque non valuit. Usque adeo iustitia etiam plenitudo est divinitatis ipsius, exhibens deum perfectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum quia nolit peccatum, diligendum quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. Ideo lex utrumque definit: Diliges deum, et, Timebis deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.