Latin · ~7 min
Book 2
Tertullian, Adversus Marcionem 2.18_1
Not analysed yet
18. [1] Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis concu<tere concu>piit ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentera pro dente, et livorem pro livore repetentis? Non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae prospicit, ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa prima terretur, et prima deterrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. [2] Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur ex parte qua de victus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est: postremo, ut facilius homo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus. [3] Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi iubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.