Latin · ~8 min
Book 2
Tertullian, Adversus Marcionem 2.22_1
Not analysed yet
22. [1] Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in caelo et in terra et in aquis, ostendit et causas, idololatriae scilicet substantiam cohibentes. Subicit enim, Non adorabitis ea neque servietis illis. Serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. Et taceo de figura remedii. [2] Sic et cherubim et seraphim aurea, in arcae figuratum exemplum certe simplex ornamentum, accommodata suggestui: longe diversas habendo causas ab idololatriae condicione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocante scilicet ab idolis ad deum officia ea quae si rursus eiecerat dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? hoc ipsum voluit intellegi quod non sibi ea proprie exegisset. Non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait, Deus aeternus non esuriet nec sitiet. [3] Nam etsi ad oblationes Abel advertit, et holocausta Noe odoratus est libenter, quae iocunditas sive viscerum vervecinorum sive nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et deum metuens offerentium ea quae a deo habebant, et pabuli et suavis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii? [4] At si cliens ei munera ultro, vel etiam indicta, ordine suo offerat, et sollemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circa cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel dives exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum? plenus sum: et, Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata? Vestra dicendo quae secundum libidinem suam non secundum religionem dei celebrando, sua iam non dei fecerant, condicionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae administranda praescripserat.