Latin · ~16 min
Book 2
Tertullian, Adversus Marcionem 2.9_1.1
Not analysed yet
9. [1] Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax invenitur, cum afflatus dei, id est anima, in homine deliquit, nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad hoc interpretanda erit qualitas animae. Inprimis tenendum quod Graeca scriptura signavit, afflatum nominans, non spiritum. [2] Quidam enim de Graeco interpretantes non recogitata differentia nec curata proprietate verborum pro afflatu spiritum ponunt, et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. Et usurpata iam quaestio est. Intellege itaque afflatum minorem spiritu esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam eius, non tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, et si de vento aura, non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. [3] Nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. Imago ergo spiritus afflatus. Porro imago veritati non usquequaque adaequabitur. Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse. Sic et afflatus cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia veritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et afflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum. [4] In hoc erit imago minor veritate et afflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis, sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est veritati, et hoc solum imagini non licet. [5] Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam vim eius exprimere non valuit, id est non delinquendi felicitatem. Ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo, qui animam sortitus est, sed deus. [6] Et alias autem non omne quod dei erit deus habebitur, ut expostules deum et afflatum, id est vacuum a delicto, quia dei sit afflatus. Nec tu enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaveris, sicut et deus de spiritu suo. Denique cunx manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis, et factum hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit eam a condicione factoris. [7] Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus, ita nec afflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. Ipsum quod anima vocitatus est flatus, vide ne etiam de afflatus condicione transierit in aliquam deminutiorem qualitatem. Ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. Plane cum illam exigis deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam. Cum vero ad angelum provocatur, fortiorem defendam necesse est dominum universitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. [8] Hoc ipsum ergo potuit afflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. Potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua afflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non servus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi, sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. Itaque non per illud iam videri potest anima deliquisse quod illi cum deo affine est, id est per afflatum, sed per illud quod substantiae accessit, id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter attributum, ab homine vero qua voluit agitatum. [9] Quodsi ita se habent, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. Libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. Quod denique malum describes creatori? Si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui invenitur interdictor, immo et condemnator. Si mors malum, nec mors comminatori suo sed contemptori faciet invidiam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit, non utique futuram si non contempsisset.