# Adversus Omnes Haereses 1.3-4

Tertullian, Adversus Omnes Haereses, 1.3 to 1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-omnes-haereses/1.3

III. [1] Carpocrates praeterea hanc tulit sectam: Unam esse dicit virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos atque virtutes, quos distantes longe a superioribus virtutibus mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Ioseph hominem tantummodo genitum, sane prae ceteris iustitiae cultu, vitae integritate meliorem; hunc apud Iudaeos passum, solam animam ipsius in caelo receptam, eo quod et firmior et robustior ceteris fuerit; ex quo colligeret, retentata animarum sola salute, nullas corporis resurrectiones. [2] Post hunc Cerinthus haereticus erupit, similia docens. Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit; Christum ex semine Ioseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine diuinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens, Iudaeorum deum non dominum, sed angelum promens. [3] Huius successor Ebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens, quod a deo dicat mundum, non ab angelis factum, et quia scriptum sit, Nemo discipulus super magistrum, nec servus super dominum, legem etiam proponit, scilicet ad excludendum evangelium et vindicandum Iudaismum. IV. [1] Valentinus autem haereticus multas introducit fabulas. Has ego circumducens breuiter expediam. Introducit enim Pleroma et Aeones triginta; exponit autem hos per syzygias, id est, coniugationes quasdam. Nam dicit in primis esse Bython et Silentium, ex his processisse Mentem et Veritatem, ex quibus erupisse Verbum et Vitam, de quibus rursum creatum Hominem et Ecclesiam. Sed enim ex his quoque processisse duodecim Aeonas; de Sermone autem et Vita Aeonas alios decem: hanc esse Aeonum triacontada, quae fit in Pleromate ex ogdoade et decade ac duodecade. [2] Tricesimum autem Aeonem Bython illum videre voluisse et ad videndum illum ausum esse in superiora conscendere, et quoniam ad magnitudinem ipsius videndam capax non fuit, in defectione fuisse et paene dissolutum esse, nisi qui missus ad constabiliendum illum, ille quem appellant Horon, confirmasset illum dicto Iao pronuntiato. [3] Istum autem Aeonem in defectionem factum Achamoth dicit in passionibus desiderii quibusdam fuisse et ex passionibus materias edidisse. Expavit enim, inquit, et extimuit et contristatus est, et ex his passionibus concepit et edidit. Hinc fecit caelum et terram et mare et omnia quaecunque sunt in eis, [4] ob quam causam omnia infirma esse et fragilia et caduca et mortalia, quaecunque sunt ab ipso facta, quoniam quidem ipse fuerit de defectione conceptus atque prolatus; hunc tamen instituisse istum mundum ex his materiis quas Achamoth vel pavendo vel timendo vel contristando vel sudando praestiterat. Nam ex pavore, inquit, tenebrae factae sunt, ex timore et ignorantia spiritus nequitiae et malignitatis, ex tristitia et lacrimis humida fontium, fluminum materia marisque. [5] Christum autem missum ab illo propatore, qui est Bythos. Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale nescio quod corpus de caelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem vel mutuantem. Resurrectionem huius carnis negat, sed alterius [6] legis et prophetarum quaedam probat, quaedam improbat, id est, omnia improbat, dum quaedam reprobat. Evangelium habet etiam suum praeter haec nostra. [7] Post hunc extiterunt Ptolomaeus et Secundus haeretici, qui cum Valentino per omnia consentiunt, in illo solo differunt. Nam cum Valentinus Aeonas tantum triginta finxisset, isti addiderunt alios complures; quatuor enim primum, deinde alios quatuor adgregaverunt. Et quod dicit Valentinus Aeonem tricesimum excessisse de Pleromate, ut in defectionem, negant isti. Non enim ex illa triacontade fuisse hunc qui fuerit in defectionem propter desiderium videndi propatoris. [8] Extitit praeterea Heracleon alter haereticus, qui cum Valentino paria sentit, sed novitate quadam pronuntiationis vult videri alia sentire. Introducit enim in primis illud fuisse quod pronuntiat, et deinde ex illa monade duo, ac deinde reliquos Aeonas. Deinde introducit totum Valentinum. V. [1] Non defuerunt post hos Marcus quidam et Colarbasus, novam haeresin ex Graecorum alphabeto componentes. Negant enim veritatem sine istis posse litteris inueniri, immo totam plenitudinem et perfectionem veritatis in istis litteris esse dispositam. Propter hanc enim causam Christum dixisse, Ego sum A et W. [2] Denique Iesum Christum descendisse, id est columbam in Iesum venisse; quae Graeco nomine cum peristera pronuntietur, habeat secundum numerum DCCCI. Percurrunt isti W, Y, X, F, U, T, totum usque ad A, B, et computant ogdoadas et decadas. Ita afferre illorum omnes vanitates et ineptum sit et otiosum. [3] Quod tamen non tantum iam vanum, sed etiam periculosum sit, alterum deum fingunt praeter creatorem, Christum in substantia negant carnis fuisse, negant carnis resurrectionem futuram.

---

Tertullian, Adversus Omnes Haereses. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.haereses.shtml.
