# Adversus Omnes Haereses 1.6

Tertullian, Adversus Omnes Haereses, 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-omnes-haereses/1.6

VII. [1] His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus. Hic Iustini martyris discipulus fuit; post hunc diuersa sentire coepit. Totus enim secundum Valentinum sapit, adiciens illud, Adam nec salutem consequi posse, quasi non, si rami salvi fiant, et radix salva sit. [2] Accesserunt alii haeretici, qui dicuntur Secundum Phrygas, sed horum non una doctrina est. Sunt enim qui Kata Proclum dicuntur, sunt alii qui Secundum Aeschinem pronuntiantur. Hi habent aliam communem blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed peculiarem et suam: et communem quidem illam, qua in apostolis quidem dicant spiritum sanctum fuisse, paracletum non fuisse, et qua dicant paracletum plura in Montano dixisse quam Christum in evangelium protulisse, nec tantum plura, sed etiam meliora atque maiora. Privatam autem blasphemiam illi qui sunt Kata Aeschinem hanc habent qua adiciunt etiam hoc, uti dicant Christum ipsum esse filium et patrem. VIII. [1] Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter Iudaismum vult introducere. Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi XIIII. mensis. Quis autem nesciat quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum rediget? [2] Accedit his Theodotus haereticus Byzantius, qui posteaquam Christi pro nomine adprehensus negavit, in Christum blasphemare non destitit. Doctrinam enim introduxit qua Christum hominem tantummodo diceret, deum autem illum negaret, ex spiritu quidem sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium atque nudum, nulla alia prae ceteris nisi sola iustitiae auctoritate. [3] Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex spiritu sancto ex virgine Maria conceptum pariter et natum, sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Nam illum Melchisedech praecipuae gratiae caelestem esse virtutem, eo quod agat Christus pro hominibus, deprecator et advocatus ipsorum factus. Melchisedech facere pro caelestibus angelis atque virtutibus. Nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut a)pa&pwr sit, a)mh&twr sit, a)genealoghto_j sit, cuius neque initium neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit. [4] Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curavit. Hic deum patrem omnipotentem Iesum Christum esse dicit, hunc crucifixum passumque contendit et mortuum, praeterea se ipsum sibi sedere ad dexteram suam, cum prophana et sacrilega temeritate proponit.

---

Tertullian, Adversus Omnes Haereses. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.haereses.shtml.
