Latin · ~11 min
1.29 to 1.30
Tertullian, Adversus Praxean 1.29-30
Not analysed yet
CAPUT 30. [1] Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam, quid de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione, Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus non est qui filium dereliquit: aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat? [2] sed haec vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est non dei, propterea emissa est ut impassibilem deum ostenderet qui sic filium dereliquit dum hominem eius tradidit in mortem. [3] hoc et apostolus sensit scribens, Si pater filio non pepercit. hoc et Esaias prior pronuntiavit: Et dominus cum tradidit pro delictis nostris. sic reliquit dum non parcit, sic reliquit dum tradit. [4] ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. denique posuit, et statim obiit: spirito enim manente in carne caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit filio. filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum scripturas. filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit in interiora terrae. [5] hic sedet ad dexteram patris, non pater ad suam. hunc videt Stephanus, cum lapidatur, adhuc stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum donec ponat illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et venturus est rursus super nubes caeli talis qualis et ascendit. hic interim acceptum a patre munus effudit spiritum sanctum, tertium nomen divinitatis et tertium gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae sed et oeconomiae interpretatorem si quis sermones novae prophetiae eius admiserit, et deductorem omnis� veritatis quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum sacramentum. �CAPUT 31. [1] Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere ut filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum. quid enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod opus evangelii, quae est substantia novi testamenti statuens legem et prophetas usque ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres crediti, unum deum sistunt? [2] sic deus voluit novare sacramentum ut nove unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur qui et retro per filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. [3] viderint igitur antichristi, qui negant patrem et filium: negant enim patrem dum eundem filium dicunt, et negant filium dum eundem patrem credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. qui vero confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet et ipse in deo. nos credimus testimonio dei quo testatus est de filio suo: Qui filium non habet, nec vitam habet. non habet� autem filium qui eum alium quam filium credit.