Latin · ~10 min
1.12 to 1.13
Tertullian, Adversus Valentinianos 1.12-13
Not analysed yet
CAP. XV. [1] age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materiam quam innatam volunt et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum, recogitavit. [2] audisti conversionem genus aliud passionis. ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. audisti maerorem et timorem; ex his initiata sunt cetera; nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. [3] hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. habuit et salsas,habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes, utique et venenatas ut et Nonacris inde sudaverit quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit quae masculos molles. [4] caelestes imbres pipiavit Achamoth et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus, proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum qua conspecti Christi recordans. eodem gaudii risu lumen effulsit. [5] cuius hoc providentiae beneficium! quae illam ridere cogebat idcirco ne semper nos in tenebris moraremur. nec obstupescas quin laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defuerit saeculo. o risum illuminatorem! o fletum rigatorem! et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore-omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset--vel ne cogeretur desertores suos supplicare. CAP. XVI. [1] convertitur enim ad preces et ipsa more materno, sed Christus quem iam pigebat extra Pleroma proficisci vicarium praeficit. Paracletum Soterem (hic erit Iesus largito et Patre universorum Aeonum summam potestatem subiciendis eis omnibus uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus. [2] ibidem adventu pompatico eius concussa Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis et verecundiae. dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum; quibus inde conceperat viribus occurit illi ku&rie xai=re. hic opinor susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat non eadem neglegentia in exterminium discre- tis quae acciderat in casibus matris. [3] sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae incorporalem paraturam commutans ex incorporali passione, indita habilitate atque natura qua pervenire mox posset in aemulas aequiperantias corpulentiarum ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis pessima, de conversione passionalis. haec erat materia quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.