Latin · ~8 min
1.29 to 1.32
Tertullian, Adversus Valentinianos 1.29-32
Not analysed yet
CAP. XXXIII. [1] producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatioribus Ptolomaei. exstiterunt enim de schola ipsius discipuli supermagistrum qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. [2] una enim sans non erat Cogitatio qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum secundum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem Voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, viritatis obtinet censum. CAP. XXXIV. [1] pudiciores alii honorem divinitatis recordati ut etiam unius coniugis dedecus ab eo avellerent maluerunt nullum Bytho sexum deputare et fortasse hoc dominum non hic deus neutro genere pronuntiant. [2] alii contra magis et masculum et feminam dicunt ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella. CAP. XXXV. [1] sunt qui nec principatum Bytho defendunt sed postumatum, ogdoadem ante omnia praemittentes ex tetrade quidem et ipsum sed et aliis nominibus derivatam. primo enim constituunt Proarchen, secondo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. [2] ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secondo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et ottavo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur malo ignorare quam discere. quid enim recti habent quae tam perverse proferuntur? CAP. XXXVI. [1] quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios structam, sed mappa quod aiunt missa semel octoiugum istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. ex ipso denique rerum motu nomina gerunt: [2] cum (inquiunt) cogitavit proferre, hoc Pater dictus est; cum protulit quia vero protulit, hic Veritas appellata est. cum semetipsum voluit probare, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitavit cum protulit, tane Ecclesia nuncupata est. sonuit Homo Sermonem, et hic est primogenitus filius; et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium omninopusillum.