# Adversus Valentinianos 1.3-4

Tertullian, Adversus Valentinianos, 1.3 to 1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-valentinianos/1.3

CAP. III. [1] abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in casca detrudat, per amfractus seriem suam evolvat; tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia; nostrae 10 columbae etiam domus simplex in editis semper et apertis et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem Christi figuram. [2] Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi, quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operi- 15 bus omnibus sentit, hoc solum minus notum quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit. [3] alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, adomestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam si et in totam fabulam initietur nonne tale aliquid recordabitur se in infamia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis. [4] sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si inveniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus felicitates infelicitates dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit? [5] merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt neque exerte defendunt sed nec omnes quos edocent, perdocent. utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. tamen simplices nos omnia scimus. denique hunc primum cuneum congressionis armavimus detectorem et designatorem totius conscientiae illorum primamque hanc victoriam auspicamur quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est. CAP. IV.[1] novimus inquam optime originem quoque ipsorum et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur, abscesseruat enim a conditore sed minime origo deletur et si forte mutetur: testatio est ipsa mutatio. speraverat episcopatum Valentinus quia et ingenio poterat et eloquio, sed alium ex martyrii praerogativa loca potitum indignatus, de ecclesia authenticae regulae abrupit. ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, [2] ad expugnandum conversus veritatem et cuiusdam veteris opinionis semitam nactus Colorbaso viam delineavit. eam postmodum Ptolomaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis (ut sensus et affectus, motus) incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. [3] multum circa imagines legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus et tamen Valentiniani qui per Valentinum. soius ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam cotidie supparare solemne est. [4] quidni, cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si ali- quid novi adstruxerint revelationem statim appellant praesumptionem et charisma ingenium, nec unitatem sed diversitatem. ideoque prospicimus, seposita alla solemni dissimulatione sua, plerosque dividi quibusdam articulis. etiam bona fide dicturos "hoc ita non est" et "hoc aliter accipio" et "hoc non agnosco." varietate enim innovatur regularum facies; habet etiam colores ignorantiarum. CAP V. [1] mihi autem cum archetypis erat limes principalium magistrorum, non cum affectatis ducibus passivorum discipulorum. nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias quas tot iam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nos- tra antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus et prodiderunt et retuderuntut Iustinus, philosophus et martyr; ut Miltiades, ecclesiarum sophista; ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator; ut Proculus noster, virginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omasi opere fidei quemadmodum in isto optaverim adsequi; [2] aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus praedicator illarum. porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias habens fingat.

---

Tertullian, Adversus Valentinianos. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.valentinianos.shtml.
