Latin · ~5 min
11.1 to 11.5
Tertullian, Apologeticum 11.1-5
Not analysed yet
Et quoniam sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis adseverare, causas quae hoc exegerint retractemus. Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque sibi illi sumere potuissent divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus nisi qui proprie possidebat. Ceterum si nemo esset qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos auferendo factorem. Certe quidem si ipsi se facere potuissent, nunquam homines fuissent, possidentes scilicet condicionis melioris potestatem. Igitur si est qui faciat deos, revertor ad causas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et auxilia officiis divinis desideravit ille magnus deus. Primo indignum est, ut alicuius opera indigeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui mortui erat operam desideraturus. Sed nec operae locum video. Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni rationis gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia.