Latin · ~6 min
21.26 to 21.31
Tertullian, Apologeticum 21.26-31
Not analysed yet
Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos quos adoratis. Multum est si eos adhibeam ut credatis Christianis propter quos non creditis Christianis. Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo iam non colit quod negavit. Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: Deum colimus per Christum. Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci et coli deus vult. Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi dominum per hominem Moysen colere didicerunt: ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiaeinitiationibus homines obligaverunt: ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit. Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet. Quaerite igitur si vera est ista divinitas Christi. Si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, conperta inprimis illa omni ratione quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.