Latin · ~2 min
23.10 to 23.11
Tertullian, Apologeticum 23.10-11
Not analysed yet
Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis adfectaretur in confessione neque a deis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem deos esse negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas, verum utrobique. Iam deos quaerite. Quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem deis vestris non tantum hoc detegentibus quod neque ipsi dei sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille et an unicus quem Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.