Latin · ~7 min
46.8 to 46.17
Tertullian, Apologeticum 46.8-17
Not analysed yet
Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus? Deum quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum quod in deum quaeritur re quoque adsignat; licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem. Ceterum si de pudicitia provocemus, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum. Sexum nec femineum mutat Christianus. Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardori subantem, audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse. Christianus uxori suae soli masculus nascitur. Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur. At Christianus salvis oculis feminas non videt; animo adversus libidinem caecus est. Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculeat: Christianus nec in pauperem superbit. Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem adfectant: Christianus vero nec aedilitatem. Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optavit, quod leges eius Lacones emendassent; Christianus etiam damnatus gratias agit. Si de fide conparem, Anaxagoras depositum hospitibus denegavit: Christianus et extra fidelis vocatur. Si de simplicitate consistam, Aristotcles familiarem suum Hermian turpiter loco excedere fecit: Christianus nec inimicum suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro regendo potius adolatur, quam Plato Dionysio ventris gratia venditatur. Aristippus in purpura sub magna gravitatis superficie nepotatur, et Hippias dum civitati insidias disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo unquam temptavit Christianus. Sed dicet aliquis etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae. Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.